Löydetty 59 Tulokset: Diligit

  • et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. (Liber Genesis 44, 20)

  • Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. (Liber Iudicum 5, 9)

  • et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. (Liber Ruth 4, 15)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam. (Liber II Paralipomenon 9, 8)

  • Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. (Liber Psalmorum 10, 6)

  • Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra. (Liber Psalmorum 32, 5)

  • Quis est homo qui vult vitam ; diligit dies videre bonos? (Liber Psalmorum 33, 13)

  • Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: gratiam et gloriam dabit Dominus. (Liber Psalmorum 83, 12)

  • diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. (Liber Psalmorum 86, 2)

  • et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. (Liber Psalmorum 98, 4)

  • Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos. (Liber Psalmorum 145, 8)

  • quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. (Liber Proverbiorum 3, 12)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina