Löydetty 9 Tulokset: Dixerimus

  • Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget? (Liber II Samuelis 12, 18)

  • Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 26)

  • At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? (Evangelium secundum Marcum 11, 31)

  • Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11, 32)

  • At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? (Evangelium secundum Lucam 20, 5)

  • Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse. (Evangelium secundum Lucam 20, 6)

  • Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. (Epistula I Ioannis 1, 6)

  • Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. (Epistula I Ioannis 1, 8)

  • Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. (Epistula I Ioannis 1, 10)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina