Löydetty 4364 Tulokset: Ejus

  • Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. (Apocalypsis Ioannis 21, 18)

  • Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 23)

  • Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. (Apocalypsis Ioannis 21, 24)

  • Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. (Apocalypsis Ioannis 21, 25)

  • In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. (Apocalypsis Ioannis 22, 2)

  • Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi. (Apocalypsis Ioannis 22, 3)

  • Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 4)

  • Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto: (Apocalypsis Ioannis 22, 19)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina