Löydetty 561 Tulokset: Filiis

  • Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. (Liber Exodus 12, 24)

  • Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia. (Liber Exodus 13, 2)

  • Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. (Liber Exodus 13, 13)

  • Loquere filiis Israël : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare. (Liber Exodus 14, 2)

  • Dicturusque est Pharao super filiis Israël : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum. (Liber Exodus 14, 3)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Israël ut proficiscantur. (Liber Exodus 14, 15)

  • Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël : (Liber Exodus 19, 3)

  • Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis. (Liber Exodus 20, 22)

  • Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. (Liber Exodus 24, 5)

  • Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)

  • Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. (Liber Exodus 25, 2)

  • Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël. (Liber Exodus 25, 22)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina