Löydetty 768 Tulokset: Ipse

  • Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent. (Liber Exodus 4, 16)

  • Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. (Liber Exodus 21, 4)

  • Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. (Liber Exodus 22, 3)

  • Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto. (Liber Exodus 33, 15)

  • Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. (Liber Exodus 34, 11)

  • juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan : qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso. (Liber Exodus 38, 23)

  • Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 5, 1)

  • rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere. (Liber Leviticus 5, 13)

  • Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. (Liber Leviticus 7, 33)

  • Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. (Liber Leviticus 11, 6)

  • Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 5)

  • Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 6)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina