Löydetty 111 Tulokset: Isaac

  • Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. (Liber Genesis 25, 28)

  • Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. (Liber Genesis 26, 1)

  • Mansit itaque Isaac in Geraris. (Liber Genesis 26, 6)

  • Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)

  • in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. (Liber Genesis 26, 16)

  • Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. (Liber Genesis 26, 20)

  • locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? (Liber Genesis 26, 27)

  • surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. (Liber Genesis 26, 31)

  • Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. (Liber Genesis 26, 32)

  • quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ. (Liber Genesis 26, 35)

  • Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 27, 1)

  • Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. (Liber Genesis 27, 20)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina