Löydetty 339 Tulokset: Moyses

  • Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. (Liber Exodus 9, 23)

  • Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : (Liber Exodus 9, 29)

  • Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. (Liber Exodus 9, 33)

  • Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 10, 3)

  • Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri. (Liber Exodus 10, 9)

  • Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas. (Liber Exodus 10, 13)

  • Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum. (Liber Exodus 10, 18)

  • Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. (Liber Exodus 10, 22)

  • Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 10, 25)

  • Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam. (Liber Exodus 10, 29)

  • Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. (Liber Exodus 11, 3)

  • Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina