Löydetty 30 Tulokset: Muliere

  • Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. (Liber Leviticus 19, 20)

  • Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 18)

  • Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. (Liber I Samuelis 2, 20)

  • Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie? (Liber II Samuelis 3, 8)

  • Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. (Liber Thobis 6, 8)

  • Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. (Liber Iob 14, 1)

  • Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? (Liber Iob 15, 14)

  • Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? (Liber Iob 25, 4)

  • Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, (Liber Iob 31, 9)

  • Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, (Liber Proverbiorum 2, 16)

  • Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. (Liber Proverbiorum 5, 18)

  • ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. (Liber Proverbiorum 6, 24)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina