Löydetty 242 Tulokset: Regnum

  • Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. (Liber Genesis 20, 9)

  • Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. (Liber Genesis 36, 38)

  • et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël. (Liber Exodus 19, 6)

  • Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. (Liber Numeri 24, 7)

  • Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. (Liber Numeri 32, 33)

  • omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit. (Liber Iosue 13, 12)

  • Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. (Liber Iudicum 9, 10)

  • Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. (Liber I Samuelis 11, 14)

  • Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum: (Liber I Samuelis 13, 13)

  • sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus. (Liber I Samuelis 13, 14)

  • Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. (Liber I Samuelis 15, 28)

  • Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? (Liber I Samuelis 18, 8)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina