Löydetty 17 Tulokset: Restituet

  • post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. (Liber Genesis 40, 13)

  • Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. (Liber Exodus 22, 1)

  • Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet. (Liber Exodus 22, 4)

  • Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet. (Liber Exodus 22, 5)

  • ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. (Liber Exodus 22, 9)

  • Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino ; (Liber Exodus 22, 12)

  • si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet. (Liber Exodus 22, 13)

  • Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui. (Liber Exodus 22, 15)

  • ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 16)

  • fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. (Liber Leviticus 24, 20)

  • Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei. (Liber II Samuelis 16, 3)

  • Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum. (Liber II Samuelis 22, 25)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina