Löydetty 18 Tulokset: Scribere

  • De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. (Epistula ad Philippenses 3, 1)

  • De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 9)

  • Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)

  • Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. (Epistula III Ioannis 1, 13)

  • Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. (Epistula Iudae 1, 3)

  • Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. (Apocalypsis Ioannis 10, 4)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina