Löydetty 2806 Tulokset: Sit

  • Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. (Liber Genesis 1, 4)

  • Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 7)

  • Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 11)

  • et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. (Liber Genesis 1, 26)

  • Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. (Liber Genesis 2, 21)

  • Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. (Liber Genesis 3, 23)

  • Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. (Liber Genesis 7, 16)

  • Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)

  • Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, (Liber Genesis 8, 6)

  • Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. (Liber Genesis 8, 8)

  • Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. (Liber Genesis 8, 10)

  • Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. (Liber Genesis 8, 12)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina