Löydetty 492 Tulokset: Tuus

  • Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis: (Liber Deuteronomii 7, 12)

  • Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. (Liber Deuteronomii 7, 16)

  • noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis, (Liber Deuteronomii 7, 18)

  • plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis. (Liber Deuteronomii 7, 19)

  • Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint. (Liber Deuteronomii 7, 20)

  • Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis: (Liber Deuteronomii 7, 21)

  • Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos, donec penitus deleantur. (Liber Deuteronomii 7, 23)

  • Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. (Liber Deuteronomii 8, 2)

  • Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est: (Liber Deuteronomii 8, 4)

  • ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te, (Liber Deuteronomii 8, 5)

  • Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi: (Liber Deuteronomii 8, 7)

  • et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos de petra durissima, (Liber Deuteronomii 8, 15)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina