Löydetty 18 Tulokset: Vocatus

  • Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. (Liber Genesis 21, 31)

  • Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus. (Liber Iudicum 6, 32)

  • Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus. (Liber Iudicum 15, 9)

  • Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum: (Liber Esdrae 2, 61)

  • Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum. (Liber Nehemiae 7, 63)

  • Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. (Liber Iudith 13, 27)

  • Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum? (Liber Esther 4, 11)

  • Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 8)

  • Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: (Evangelium secundum Lucam 14, 10)

  • Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. (Evangelium secundum Ioannem 2, 2)

  • Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, (Epistula ad Romanos 1, 1)

  • Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, (Epistula I ad Corinthios 1, 1)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina