Löydetty 9 Tulokset: Agag

  • fluet aqua de situla ejus et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex ejus et auferetur regnum illius (Liber Numeri 24, 7)

  • et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii (Liber I Samuelis 15, 8)

  • et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quæ pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt (Liber I Samuelis 15, 9)

  • et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci (Liber I Samuelis 15, 20)

  • dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors (Liber I Samuelis 15, 32)

  • et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis (Liber I Samuelis 15, 33)

  • post hæc rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat (Liber Esther 3, 1)

  • tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Judæorum (Liber Esther 3, 10)

  • Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Judæorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem (Liber Esther 9, 24)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina