Löydetty 89 Tulokset: Audi

  • cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quæ dixerit tibi Sarra audi vocem ejus quia in Isaac vocabitur tibi semen (Liber Genesis 21, 12)

  • audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum (Liber Genesis 23, 6)

  • domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23, 15)

  • ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quæ dixi (Liber Genesis 27, 13)

  • nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran (Liber Genesis 27, 43)

  • sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum (Liber Exodus 18, 19)

  • observa eum et audi vocem ejus nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo (Liber Exodus 23, 21)

  • at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor (Liber Numeri 23, 18)

  • et nunc Israël audi præcepta et judicia quæ ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 1)

  • vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5, 1)

  • tu magis accede et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea (Liber Deuteronomii 5, 27)

  • audi Israël et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 6, 3)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina