Löydetty 965 Tulokset: David

  • dixitque Gad propheta ad David noli manere in præsidio proficiscere et vade in terram Juda et profectus David venit in saltum Hareth (Liber I Samuelis 22, 5)

  • et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii ejus circumstarent eum (Liber I Samuelis 22, 6)

  • respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua (Liber I Samuelis 22, 14)

  • et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 22, 17)

  • evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cujus nomen erat Abiathar fugit ad David (Liber I Samuelis 22, 20)

  • et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Dœc Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui (Liber I Samuelis 22, 22)

  • et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas (Liber I Samuelis 23, 1)

  • consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila (Liber I Samuelis 23, 2)

  • et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Judæa consistentes timemus quanto magis si jerimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum (Liber I Samuelis 23, 3)

  • rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua (Liber I Samuelis 23, 4)

  • abiit David et viri ejus in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit jumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilæ (Liber I Samuelis 23, 5)

  • porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat (Liber I Samuelis 23, 6)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina