Löydetty 26 Tulokset: Dereliquit

  • incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo (Liber Deuteronomii 32, 15)

  • hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum (Liber Iudicum 3, 1)

  • dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian (Liber Iudicum 6, 13)

  • pænitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte (Liber I Samuelis 15, 11)

  • dixit itaque ei David cujus es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer ægyptius ego sum servus viri amalechitæ dereliquit autem me dominus meus quia ægrotare cœpi nudius tertius (Liber I Samuelis 30, 13)

  • et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes jugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus (Liber II Samuelis 8, 4)

  • egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum (Liber II Samuelis 15, 16)

  • qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi (Liber I Regum 12, 8)

  • cumque regnasset et sedisset super solium ejus percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos et amicos ejus (Liber I Regum 16, 11)

  • verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israël non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan (Liber II Regum 10, 29)

  • et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini (Liber II Regum 21, 22)

  • dereliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies et vices suas (Liber I Paralipomenon 16, 37)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina