Löydetty 30 Tulokset: Devorabit

  • cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur (Liber Deuteronomii 5, 25)

  • inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis (Liber Deuteronomii 32, 42)

  • congregatio enim hypocritæ sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt (Liber Iob 15, 34)

  • omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo (Liber Iob 20, 26)

  • pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis (Liber Psalmorum 20, 10)

  • devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem (Liber Ecclesiasticus 43, 23)

  • quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est (Liber Isaiae 1, 20)

  • et erit flos decidens gloriæ exultationis ejus qui est super verticem vallis pingujum quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud (Liber Isaiae 28, 4)

  • sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generationes generationum (Liber Isaiae 51, 8)

  • et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio (Liber Ieremiae 5, 17)

  • si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis ejus et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur (Liber Ieremiae 17, 27)

  • et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 21, 14)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina