Löydetty 3296 Tulokset: Dominus

  • accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus (Liber Genesis 27, 27)

  • et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuæ qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur (Liber Genesis 27, 29)

  • et Dominum innixum scalæ dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo (Liber Genesis 28, 13)

  • cumque evigilasset Jacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam (Liber Genesis 28, 16)

  • reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum (Liber Genesis 28, 21)

  • videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam ejus sorore sterili permanente (Liber Genesis 29, 31)

  • quæ conceptum genuit filium vocavitque nomen ejus Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus (Liber Genesis 29, 32)

  • rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon (Liber Genesis 29, 33)

  • dixitque Raël judicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan (Liber Genesis 30, 6)

  • recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius (Liber Genesis 30, 22)

  • et vocavit nomen illius Joseph dicens addat mihi Dominus filium alterum (Liber Genesis 30, 24)

  • modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ (Liber Genesis 30, 30)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina