Löydetty 944 Tulokset: Erit

  • Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper benedictionibus abyssi jacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvæ (Liber Genesis 49, 25)

  • ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent (Liber Exodus 4, 16)

  • dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus (Liber Exodus 7, 1)

  • ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud (Liber Exodus 8, 23)

  • ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis (Liber Exodus 9, 3)

  • ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra (Liber Exodus 9, 29)

  • mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni (Liber Exodus 12, 2)

  • erit autem agnus absque macula masculus anniculus juxta quem ritum tolletis et hedum (Liber Exodus 12, 5)

  • erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti (Liber Exodus 12, 13)

  • septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israël a primo die usque ad diem septimum (Liber Exodus 12, 15)

  • dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quæ ad vescendum pertinent (Liber Exodus 12, 16)

  • eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos (Liber Exodus 12, 49)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina