Löydetty 211 Tulokset: Gloria

  • in consilio eorum ne veniat anima mea et in cœtu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum (Liber Genesis 49, 6)

  • cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube (Liber Exodus 16, 10)

  • et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis (Liber Exodus 24, 16)

  • ibique præcipiam filiis Israël et sanctificabitur altare in gloria mea (Liber Exodus 29, 43)

  • cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petræ et protegam dextera mea donec transeam (Liber Exodus 33, 22)

  • operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud (Liber Exodus 40, 32)

  • ait Moses iste est sermo quem præcepit Dominus facite et apparebit vobis gloria ejus (Liber Leviticus 9, 6)

  • ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini (Liber Leviticus 9, 23)

  • cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël (Liber Numeri 14, 10)

  • vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra (Liber Numeri 14, 21)

  • et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini (Liber Numeri 16, 19)

  • Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini (Liber Numeri 16, 43)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina