Löydetty 557 Tulokset: Nobis

  • videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit (Liber Exodus 32, 1)

  • dixerunt mihi fac nobis deos qui præcedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Ægypti nescimus quid acciderit (Liber Exodus 32, 23)

  • dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli (Liber Numeri 10, 29)

  • cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi (Liber Numeri 10, 32)

  • vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens junctis sibi pariter filiis Israël et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes (Liber Numeri 11, 4)

  • recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepæ et alia (Liber Numeri 11, 5)

  • unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus (Liber Numeri 11, 13)

  • populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Ægypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis (Liber Numeri 11, 18)

  • et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus (Liber Numeri 12, 2)

  • ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus (Liber Numeri 12, 11)

  • humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terræ erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt (Liber Numeri 13, 21)

  • alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est (Liber Numeri 13, 32)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina