Löydetty 171 Tulokset: Sacerdos

  • tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius (Liber Numeri 5, 25)

  • maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt (Liber Numeri 5, 30)

  • facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput ejus in die illo (Liber Numeri 6, 11)

  • quæ offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum (Liber Numeri 6, 16)

  • et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo (Liber Numeri 15, 25)

  • et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi (Liber Numeri 15, 28)

  • tulit ergo Eleazar sacerdos turibula ænea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari (Liber Numeri 16, 39)

  • lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quæ vaccam vorat (Liber Numeri 19, 6)

  • locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Jordanem contra Hierichum ad eos qui erant (Liber Numeri 26, 3)

  • pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israël cum eo et cetera multitudo (Liber Numeri 27, 21)

  • egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogæ in occursum eorum extra castra (Liber Numeri 31, 13)

  • Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est præceptum legis quod mandavit Dominus Mosi (Liber Numeri 31, 21)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina