Löydetty 171 Tulokset: Sacerdos

  • qui ædiculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos (Liber Iudicum 17, 5)

  • mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quæ ad victum necessaria sunt (Liber Iudicum 17, 10)

  • qui respondit eis hæc et hæc præstitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos (Liber Iudicum 18, 4)

  • at illi qui ingressi fuerant domum juvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus (Liber Iudicum 18, 17)

  • tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis (Liber Iudicum 18, 18)

  • cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)

  • et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo (Liber I Samuelis 2, 14)

  • et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum (Liber I Samuelis 14, 36)

  • et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus (Liber I Samuelis 21, 4)

  • dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi (Liber I Samuelis 21, 6)

  • et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum (Liber I Samuelis 21, 9)

  • Hira autem Hiajarites erat sacerdos David (Liber II Samuelis 20, 26)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina