Löydetty 38 Tulokset: Scit

  • scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Liber Genesis 3, 5)

  • noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis (Liber Ruth 3, 11)

  • et juravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Jonathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur (Liber I Samuelis 20, 3)

  • ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israël et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc (Liber I Samuelis 23, 17)

  • qui ait propter infantem dum adhuc viveret jejunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans (Liber II Samuelis 12, 22)

  • et fortissimus quoque cujus cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt (Liber II Samuelis 17, 10)

  • ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit (Liber Iob 23, 10)

  • et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso (Liber Psalmorum 72, 11)

  • beatus populus qui scit jubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt (Liber Psalmorum 88, 16)

  • Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanæ sunt (Liber Psalmorum 93, 11)

  • scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis (Liber Ecclesiastes 7, 23)

  • et si multitudinem scientiæ desiderat quis scit præterita et de futuris æstimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et sæculorum (Liber Sapientiae 8, 8)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina