Löydetty 32 Tulokset: Silo

  • congregatique sunt omnes filii Israël in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta (Liber Iosue 18, 1)

  • cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram præcepit eis Josue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem (Liber Iosue 18, 8)

  • itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Josue in castra Silo (Liber Iosue 18, 9)

  • qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israël in septem partes (Liber Iosue 18, 10)

  • hæ sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram (Liber Iosue 19, 51)

  • locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan atque dixerunt Dominus præcepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta (Liber Iosue 21, 2)

  • reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Iosue 22, 9)

  • convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos (Liber Iosue 22, 12)

  • mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israël (Liber Iudicum 18, 31)

  • qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Judas sit dux vester (Liber Iudicum 20, 18)

  • veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu cœperunt flere dicentes (Liber Iudicum 21, 2)

  • eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est (Liber Iudicum 21, 9)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina