Löydetty 37 Tulokset: Statimque

  • statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem (Liber Genesis 15, 4)

  • statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba hæc in auribus eorum timueruntque omnes viri valde (Liber Genesis 20, 8)

  • accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus (Liber Genesis 27, 27)

  • non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis (Liber Exodus 10, 11)

  • statimque obtulit Aaron et filios ejus cumque lavisset eos (Liber Leviticus 8, 6)

  • statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo (Liber Leviticus 9, 8)

  • at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti (Liber Numeri 20, 20)

  • statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis (Liber Numeri 31, 3)

  • statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere (Liber Deuteronomii 25, 8)

  • tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt (Liber Iudicum 3, 22)

  • interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia (Liber Iudicum 12, 6)

  • et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini (Liber Iudicum 13, 21)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina