Löydetty 31 Tulokset: leonis

  • catulus leonis Juda a præda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leæna quis suscitabit eum (Liber Genesis 49, 9)

  • Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan (Liber Deuteronomii 33, 22)

  • descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis sævus rugiens et occurrit ei (Liber Iudicum 14, 5)

  • et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis (Liber Iudicum 14, 8)

  • quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat (Liber Iudicum 14, 9)

  • et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei hujus dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit (Liber I Samuelis 17, 37)

  • et fortissimus quoque cujus cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt (Liber II Samuelis 17, 10)

  • sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreæ in montibus (Liber I Paralipomenon 12, 8)

  • rugitus leonis et vox leænæ et dentes catulorum leonum contriti sunt (Liber Iob 4, 10)

  • tigris periit eo quod non haberet prædam et catuli leonis dissipati sunt (Liber Iob 4, 11)

  • susceperunt me sicut leo paratus ad prædam et sicut catulus leonis habitans in abditis (Liber Psalmorum 16, 12)

  • salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam (Liber Psalmorum 21, 22)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina