1. In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus:

2. concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier bene sibi consentientes.

3. Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum:

4. pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.

5. In iuventute tua non congregasti; quomodo in senectute tua invenies?

6. Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium!

7. Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium!

8. Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.

9. Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in lingua hominibus:

10. homo, qui iucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum;

11. beatus, qui habitat cum muliere sensata et non arat in bove et in asino simul; et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indigno se;

12. beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti;

13. quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem Dominum.

14. Timor Dei super omnia excedit;

15. qui tenet illum, cui assimilabitur?

16. Timor Dei initium dilectionis eius; fides autem initium adhaesionis ei.

17. Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.

18. Et omnem plagam et non plagam cordis;

19. et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris;

20. et omnem calamitatem et non calamitatem odientium;

21. et omnem vindictam et non vindictam inimicorum.

22. Non est venenum nequius super venenum colubri,

23. et non est ira super iram mulieris; commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequam.

24. Nequitia mulieris immutat faciem eius et obscurat vultum eius tamquam ursus. In medio proximorum eius accumbet vir eius

25. et invitus suspirabit amare.

26. Parva omnis malitia prae malitia mulieris: sors peccatorum cadat super illam.

27. Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.

28. Ne incidas in mulieris speciem et non concupiscas mulieris opes.

29. Ira et irreverentia et confusio magna

30. mulier, si primatum habeat super virum suum.

31. Cor humile et facies tristis et plaga cordis mulier nequam.

32. Manus debiles et genua dissoluta mulier, quae non beatificat virum suum.

33. A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.

34. Non des aquae tuae exitum, nec modicum, nec mulieri nequam veniam prodeundi.

35. Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum;

36. a carnibus tuis abscinde illam et dimitte illam de domo tua.





“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina