1. Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Statuae vestrae portantur, onera lassis.

2. Se incurvaverunt et conciderunt simul; non potuerunt salvare onus et ipsi in captivitatem ibunt.

3. Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini ab utero, qui gestamini a vulva.

4. Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo; et ego feci et ego feram, ego portabo et salvabo.

5. Cui assimilatis me et adaequatis et comparatis me, et erimus similes?

6. Qui effundunt aurum de sacculo et argentum statera ponderant, conducunt aurificem, ut faciat deum, et procidunt et adorant.

7. Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum.

8. Mementote istud et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor.

9. Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei.

10. Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam”.

11. Vocans ab oriente avem rapacem et de terra longinqua virum consilii mei; et locutus sum et adducam illud, decrevi et faciam illud.

12. Audite me, duri corde, qui longe estis a iustitia.

13. Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam.





“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina