1. Canticum ascensionum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes.

2. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: “Magnificavit Dominus facere cum eis”.

3. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.

4. Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrentes in austro.

5. Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.

6. Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos.





“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina