1. Dominus regnavit! Decorem indutus est; indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.

2. Firmata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es.

3. Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum.

4. Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus.

5. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum.





Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina