1. Et scripsit orationem Thobi in laetitiam et dixit:

2. “Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius, quia ipse flagellat et miseretur, deducit usque ad inferos deorsum et reducit a perditione maiestate sua, et non est qui effugiat manum eius.

3. Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus, quia ipse dispersit vos in illis

4. et ibi ostendit maiestatem suam. Et exaltate illum coram omni vivente, quoniam Dominus noster, et ipse est pater noster, et ipse est Deus noster in omnia saecula.

5. Flagellabit vos ob iniquitates vestras et omnium miserebitur vestrum et colliget vos ab omnibus nationibus, ubicumque dispersi fueritis.

6. Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam?

7. Ego et anima mea regi caeli laetationes dicimus, et anima mea laetabitur omnibus diebus vitae suae.

8. Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate maiestatem illius. Agite dies laetitiae et confitemini illi.

9. Ierusalem, civitas sancta, flagellabit te in operibus manuum tuarum.

10. Confitere Domino in bono opere et benedic regem saeculorum, ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum gaudio, et laetos faciat in te omnes captivos et diligat in te omnes miseros in omnia saecula saeculorum.

11. Lux splendida fulgebit in omnibus finibus terrae; nationes multae venient tibi ex longinquo et a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum et munera sua in manibus suis habentes regi caeli. Generationes generationum dabunt in te laetitiam, et nomen electae erit in saecula saeculorum.

12. Maledicti omnes, qui dixerint verbum durum. Maledicti erunt omnes, qui deponunt te et destruunt muros tuos, et omnes, qui subvertunt turres tuas et qui incendunt habitationes tuas. Et benedicti erunt omnes, qui timent te in aevum.

13. Tunc gaude et laetare in filiis iustorum, quoniam omnes colligentur et benedicent Domino aeterno.

14. Felices, qui diligunt te, et felices, qui gaudebunt in pace tua. Et beati omnes homines, qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis, quoniam in te gaudebunt et videbunt omne gaudium tuum in aeternum.

15. Anima mea, benedic Domino, regi magno,

16. quia in Ierusalem civitate aedificabitur domus illius in omnia saecula. Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem tuam et confitendum regi caeli. Ostia Ierusalem sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et lapide pretioso omnes muri tui; et turres Ierusalem auro aedificabuntur, et propugnacula eius auro mundo.

17. Plateae Ierusalem carbunculo sternentur et lapide Ophir;

18. et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent, et omnes vici eius loquentur: “Alleluia. Benedictus Deus Israel, et benedicti, qui benedicent nomen sanctum, in aeternum et adhuc!””.





“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina