1. Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est.

2. Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.

3. Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.

4. Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.

5. Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.

6. Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos.

7. Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit.

8. Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.

9. Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.

10. Novit justus jumentorum suorum animas ; viscera autem impiorum crudelia.

11. Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.

12. Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum proficiet.

13. Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia.

14. De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.

15. Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia.

16. Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est.

17. Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.

18. Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est.

19. Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.

20. Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

21. Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.

22. Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei.

23. Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.

24. Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est, tributis serviet.

25. Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.

26. Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos.

27. Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.

28. In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem.





“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina