1. loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducæi

2. dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis

3. et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim jam vespera

4. multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia

5. factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribæ in Hierusalem

6. et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Johannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali

7. et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos

8. tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores

9. si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est

10. notum sit omnibus vobis et omni plebi Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

11. hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus qui factus est in caput anguli

12. et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub cælo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

13. videntes autem Petri constantiam et Johannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotæ admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant

14. hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere

15. jusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem

16. dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare

17. sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum

18. et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu

19. Petrus vero et Johannes respondentes dixerunt ad eos si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum judicate

20. non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui

21. at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat

22. annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis

23. dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent

24. qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt

25. qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

26. adstiterunt reges terræ et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus

27. convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël

28. facere quæ manus tua et consilium decreverunt fieri

29. et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum

30. in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Jesu

31. et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia

32. multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quæ possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia

33. et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis

34. neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quæ vendebant

35. et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat

36. Joseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere

37. cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum





“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina