1. de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

2. scitis enim quæ præcepta dederimus vobis per Dominum Jesum

3. hæc est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

4. ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore

5. non in passione desiderii sicut et gentes quæ ignorant Deum

6. ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et prædiximus vobis et testificati sumus

7. non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

8. itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis

9. de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

10. etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis

11. et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut præcepimus vobis

12. et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

13. nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent

14. si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo

15. hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non præveniemus eos qui dormierunt

16. quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de cælo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi

17. deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in æra et sic semper cum Domino erimus

18. itaque consolamini invicem in verbis istis





“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina