1. hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone

2. de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de filiis David Attus

3. de filiis Secheniæ et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta

4. de filiis Phæthmoab Heliœnai filius Zareæ et cum eo ducenti viri

5. de filiis Secheniæ filius Hiezihel et cum eo trecenti viri

6. de filiis Adden Abeth filius Jonathan et cum eo quinquaginta viri

7. de filiis Helam Isajas filius Athaliæ et cum eo septuaginta viri

8. de filiis Saphatiæ Zebedia filius Michaël et cum eo octoginta viri

9. de filiis Joab Obedia filius Jehihel et cum eo ducenti decem et octo viri

10. de filiis Selomith filius Josphiæ et cum eo centum sexaginta viri

11. de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri

12. de filiis Ezgad Johanan filius Eccetan et cum eo centum decem viri

13. de filiis Adonicam qui erant novissimi et hæc nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samajas et cum eis sexaginta viri

14. de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta viri

15. congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi

16. itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et Jarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam principes et Joarib et Helnathan sapientes

17. et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiæ loco et posui in ore eorum verba quæ loquerentur ad Addom et ad fratres ejus Nathinneos in loco Casphiæ ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri

18. et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israël et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo

19. et Asabiam et cum eo Isajam de filiis Merari fratres ejus et filios ejus viginti

20. et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis nominibus vocabantur

21. et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universæque substantiæ nostræ

22. erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate et imperium ejus et fortitudo ejus et furor super omnes qui derelinquunt eum

23. jejunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et evenit nobis prospere

24. et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem

25. adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quæ obtulerat rex et consiliatores ejus et principes ejus universusque Israël eorum qui inventi fuerant

26. et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta

27. et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et vasa æris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum

28. et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum

29. vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israël in Hierusalem et thesaurum domus Domini

30. susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri

31. promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via

32. et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus

33. die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Jozaded filius Josue et Noadaja filius Bennoi Levitæ

34. juxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo

35. sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israël vitulos duodecim pro omni Israël arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino

36. dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei





“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina