1. et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusei

2. cœpit autem ædificare mense secundo anno quarto regni sui

3. et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon ut ædificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti

4. porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo

5. domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes

6. stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo

7. porro aurum erat probatissimum de cujus lamminis texit domum et trabes ejus et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus

8. fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis

9. sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro

10. fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro

11. alæ cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub

12. similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala ejus altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat

13. igitur alæ utriusque cherubin expansæ erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versæ erant ad exteriorem domum

14. fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin

15. ante fores etiam templi duas columnas quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque cubitorum

16. necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quæ catenulis interposuit

17. ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quæ a dextris erat vocavit Jachin et quæ ad levam Booz





“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina