1. misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper

2. dives habebat oves et boves plurimos valde

3. pauper autem nihil habebat omnino præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul de pane illius comedens et de calice ejus bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia

4. cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et præparavit cibos homini qui venerat ad se

5. iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc

6. ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit

7. dixit autem Nathan ad David tu es ille vir hæc dicit Dominus Deus Israël ego unxi te in regem super Israël et ego erui te de manu Saul

8. et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israël et Juda et si parva sunt ista adiciam tibi multo majora

9. quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon

10. quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriæ Hetthei ut esset uxor tua

11. itaque hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus

12. tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israël et in conspectu solis

13. et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris

14. verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur

15. et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriæ David et desperatus est

16. deprecatusque est David Dominum pro parvulo et jejunavit David jejunio et ingressus seorsum jacuit super terram

17. venerunt autem seniores domus ejus cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum

18. accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget

19. cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est

20. surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit

21. dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret jejunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem

22. qui ait propter infantem dum adhuc viveret jejunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans

23. nunc autem quia mortuus est quare jejuno numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me

24. et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quæ genuit filium et vocavit nomen ejus Salomon et Dominus dilexit eum

25. misitque in manu Nathan prophetæ et vocavit nomen ejus Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus

26. igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam

27. misitque Joab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum

28. nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria

29. congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam

30. et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et prædam civitatis asportavit multam valde

31. populum quoque ejus adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem





“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina