1. hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum per tribus Israël

2. sorte omnia dividentes sicut præceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiæ tribui

3. duabus enim tribubus et dimidiæ dederat Moses trans Jordanem possessionem absque Levitis qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos

4. sed in eorum successerant locum filii Joseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua

5. sicut præcepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israël et diviserunt terram

6. accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Jepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne

7. quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur

8. fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum

9. juravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in æternum quia secutus es Dominum Deum meum

10. concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in præsentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israël per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum

11. sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum

12. da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnæ atque munitæ si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi

13. benedixitque ei Josue et tradidit Hebron in possessionem

14. atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Jepphonne Cenezeo usque in præsentem diem quia secutus est Dominum Deum Israël

15. nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a prœliis





“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina