1. rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis

2. erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem

3. cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium

4. cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas

5. quia concipies et paries filium cujus non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum

6. quæ cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere

7. sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suæ

8. oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est

9. exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori ejus sedenti in agro Manue autem maritus ejus non erat cum ea quæ cum vidisset angelum

10. festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videram

11. qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum

12. cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit

13. dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quæ locutus sum uxori tuæ abstineat se

14. et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei præcepi impleat atque custodiat

15. dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris

16. cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset

17. dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te

18. cui ille respondit cur quæris nomen meum quod est mirabile

19. tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor ejus intuebantur

20. cumque ascenderet flamma altaris in cælum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor ejus proni ceciderunt in terram

21. et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini

22. et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum

23. cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hæc omnia neque ea quæ sunt ventura dixisset

24. peperit itaque filium et vocavit nomen ejus Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus

25. cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol





“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina