1. sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud

2. omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus

3. facere misericordiam et judicium magis placent Domino quam victimæ

4. exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum

5. cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate

6. qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis

7. rapinæ impiorum detrahent eos quia noluerunt facere judicium

8. perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus ejus

9. melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

10. anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo

11. multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam

12. excogitat justus de domo impii ut detrahat impios in malum

13. qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur

14. munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam

15. gaudium justo est facere judicium et pavor operantibus iniquitatem

16. vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur

17. qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguja non ditabitur

18. pro justo datur impius et pro rectis iniquus

19. melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda

20. thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo justi et inprudens homo dissipabit illud

21. qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam et justitiam et gloriam

22. civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciæ ejus

23. qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam

24. superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam

25. desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus ejus operari

26. tota die concupiscit et desiderat qui autem justus est tribuet et non cessabit

27. hostiæ impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere

28. testis mendax peribit vir obœdiens loquitur victoriam

29. vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam

30. non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum

31. equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet





“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina