1. hæc illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit

2. et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia

3. ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit

4. propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum justum gubernans

5. hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent scivit justum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit

6. hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli

7. cujus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis

8. sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent

9. sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit

10. hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius

11. in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit

12. custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia

13. hæc venditum justum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam

14. et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem æternam

15. hæc populum justum et semen sine querella liberavit a nationibus quæ illum conprimebant

16. intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis

17. et reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte

18. transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam

19. inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo justi tulerunt spolia impiorum

20. et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter

21. quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas





“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina