1. postquam vero cenaverunt introduxerunt juvenem ad eam

2. recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem jecoris posuitque eam super carbones vivos

3. tunc Rafaël angelus adprehendit dæmonium et religavit eum in deserto superioris Ægypti

4. tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo jungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio

5. filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quæ ignorant Deum

6. surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis

7. dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te cæli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quæ in eis sunt

8. tu fecisti Adam de limo terræ dedistique ei adiutorium Evam

9. et nunc Domine tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum

10. dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani

11. et factum est circa pullorum cantum accersiri jussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum

12. dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam

13. cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit

14. mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat

15. at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes

16. reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor ejus

17. et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israël quia non contigit nobis quemadmodum putabamus

18. fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos

19. misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra

20. statimque præcepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret

21. uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria

22. duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis

23. et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum

24. de omnibus autem quæ possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiæ et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quæ supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret





“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina