1. et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens

2. fili hominis dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus cui similis factus es in magnitudine tua

3. ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus

4. aquæ nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus et rivos suos emisit ad universa ligna regionis

5. propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta ejus et elevati sunt rami ejus præ aquis multis

6. cumque extendisset umbram suam in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum

7. eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius juxta aquas multas

8. cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adæquaverunt summitatem ejus et platani non fuerunt æquæ frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini ejus

9. quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei

10. propterea hæc dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor ejus in altitudine sua

11. tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei juxta impietatem ejus ejeci eum

12. et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami ejus et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ et relinquent eum

13. in ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis

14. quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quæ inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum

15. hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt

16. a sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano universa quæ inrigabantur aquis

17. nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum

18. cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus Deus





“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina