Trouvé 30 Résultats pour: Absit

  • Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”. (Liber Genesis 18, 25)

  • Qui responderunt: “Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus. (Liber Genesis 44, 7)

  • Respondit Ioseph: “Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum”. (Liber Genesis 44, 17)

  • Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta et oblationes et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod est ante habitaculum eius”. (Liber Iosue 22, 29)

  • Responditque populus et ait: “Absit a nobis, ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis. (Liber Iosue 24, 16)

  • Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. (Liber I Samuelis 2, 30)

  • Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam. (Liber I Samuelis 12, 23)

  • Qui dixit ei: “Absit, non morieris; neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi; hoc ergo celavit me pater meus tantummodo? Nequaquam erit istud”. (Liber I Samuelis 20, 2)

  • Et ait Ionathan: “Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi”. (Liber I Samuelis 20, 9)

  • Num hodie coepi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande”. (Liber I Samuelis 22, 15)

  • Respondensque Ioab ait: “Absit, absit hoc a me; non praecipito neque demolior. (Liber II Samuelis 20, 20)

  • Absit a me, ut iustos vos esse iudicem; donec exspirem, non recedam ab innocentia mea. (Liber Iob 27, 5)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina