Trouvé 15 Résultats pour: Adonias

  • quartus autem Adonias filius Haggith et quintus Saphatia filius Abital, (Liber II Samuelis 3, 4)

  • Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “Ego regnabo!”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. (Liber I Regum 1, 5)

  • Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis; (Liber I Regum 1, 9)

  • Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? (Liber I Regum 1, 11)

  • Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? (Liber I Regum 1, 13)

  • et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. (Liber I Regum 1, 18)

  • dixit Nathan: “Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”? (Liber I Regum 1, 24)

  • Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”. (Liber I Regum 1, 25)

  • Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?”. (Liber I Regum 1, 41)

  • Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: “Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians”. (Liber I Regum 1, 42)

  • Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris. (Liber I Regum 1, 50)

  • Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””. (Liber I Regum 1, 51)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina