Trouvé 194 Résultats pour: Adversum

  • Igitur cum emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthim, quae vicina est, reputans ne forte paeniteret populum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum, (Liber Exodus 13, 17)

  • Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)

  • Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur”. (Liber Numeri 14, 35)

  • Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: “Sufficiat vobis quia omnis congregatio sanctorum est, et in ipsis est Dominus! Cur elevamini super congregationem Domini?”. (Liber Numeri 16, 3)

  • et coacervasset Core adversum eos omne concilium ad ostium tabernaculi conventus, apparuit cunctis gloria Dornini. (Liber Numeri 16, 19)

  • Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron (Liber Numeri 20, 2)

  • Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius. (Liber Numeri 32, 13)

  • cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. (Liber Deuteronomii 2, 15)

  • Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis. (Liber Deuteronomii 9, 7)

  • timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice. (Liber Deuteronomii 9, 19)

  • Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere; et pro illo similiter tunc deprecatus sum. (Liber Deuteronomii 9, 20)

  • Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina