Trouvé 317 Résultats pour: Aegypti

  • Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti? (Prophetia Amos 8, 8)

  • Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti. (Prophetia Amos 9, 5)

  • “Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel?, ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti et Philisthim de Caphtor et Syros de Cir? (Prophetia Amos 9, 7)

  • Ego eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. (Prophetia Michaeae 6, 4)

  • Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia. (Prophetia Michaeae 7, 15)

  • Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus stat in medio vestrum; nolite timere. (Prophetia Aggaei 2, 5)

  • Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus. (Prophetia Zachariae 10, 10)

  • Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)

  • Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 19)

  • et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)

  • Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta. (Actus Apostolorum 7, 36)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina